Created with Fabric.js 5.3.0 Auto-saved locally
Text Size: px

References

EDIT MODE

M. TULLI CICERONIS 
ORATIO PHILIPPICA SECUNDA

[I] Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam, ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis, qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec vero necesse est quemquam a me nominari; vobiscum ipsi recordamini. Mihi poenarum illi plus, quam optarem, dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius, omnes a me rei publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civiscivis fore putavisti.

[2] Quid putem? contemptumne me? non video, nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? Illud profecto: non existimavit sui similibus probari posse se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.

[3] Cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam. Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. An ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto, ut te infimo ordini commendares, <cum omnes te> recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis fuisse. at enim te in disciplinam meam tradideras (nam ita dixisti), domum meam ventitaras. ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem facere licuisset.

[4] Auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. o incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! Quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt (nec enim licebat a pluribus nominari), tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica fore incolumem putabas. Poteras autem eo tempore auguratum petere, cum in Italia Curio non esset, aut tum, cum es factus, unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.

[5] At beneficio sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum, quod commemoras, semper prae me tuli; malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri. Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris? Quem ipse victor, qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum, nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam, quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo erant conservati, quos tu clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est, quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum <me> a te quam miserum te id impune facere potuisse.

[6] sed sit beneficium, quandoquidem maius accipi a latrone nullum potuit; in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? At in illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates pudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus.

[7] at ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica grauiter querens de homine nihil dixi. itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitauit homo et humanitatis expers et uitae communis ignarus. quis enim umquam, qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitauit? quid est aliud tollere ex uita uitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta uideantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divulganda!

[8] sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem uidete. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio uideris? qui cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste conuincas? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu, iam inuideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat.

[9] quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere aduersario quod ille si uerbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso conuinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim uerbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, beneuolentiae? omne autem crimen tuum est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad ciuem, tamquam ad bonum uirum, non tamquam ad sceleratum et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te inuito me non esse facturum; idque a me impetras<ti>. quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere?

[10] uerum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? sed uidelicet meam gratiam uoluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata. Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a uobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. simul illud oro: si meam cum in omni uita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut prouocauit, respondero, oblitum esse putetis mei. non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. etsi ille nullo modo consul, uel quod ita uiuit uel quod ita rem publicam gerit uel quod ita factus est, ego sine ulla controuersia consularis.

[11] Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus uerbo meus, patres conscripti, re uester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es uituperare? quis autem meum consulatum praeter te ac P. Clodium qui uituperaret inuentus est? cuius quidem tibi fatum, sicut C. Curioni, manet, quoniam id domus tuae est quod fuit illorum utrique fatale.

[12] non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Seruilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit Q. Catulo, cuius semper in hac re publica uiuet auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa uita excedens prouidit, tum quod te consulem non uidit. maxime uero consulatum meum Cn. Pompeius probauit qui, ut me primum decedens ex Syria uidit, complexus et gratulans meo beneficio patriam se uisurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non uitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.

[13] Sed quoniam illis quos nominaui tot et talibus uiris res publica orbata est, ueniamus ad uiuos qui duo de consularium numero reliqui sunt. L. Cotta, uir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decreuit uerbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominaui consulares senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini.

[14] L. Caesar, auunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua grauitate sententiam dixit in sororis suae uirum, uitricum tuum! hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque uitae debuisses habere, uitrici te similem quam auunculi maluisti. huius ego alienus consiliis consul usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica rettulisti? at ad quos refert, di immortales? ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt.

[15] hodie non descendit Antonius. cur? dat nataliciam in hortis. cui? neminem nominabo: putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. o foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! tu cum principem senatorem, ciuem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent, tuam exhauriunt? tuus uidelicet salutaris consulatus, perniciosus meus. adeone pudorem cum pudicitia perdidisti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego senatum illum, qui quondam florens orbi terrarum praesidebat, consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocauisti?

[16] at etiam ausus es — quid autem est quod tu non audeas? —cliuum Capitolinum dicere me consule plenum seruorum armatorum fuisse. ut illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, uim adferebam senatui. o miser, siue illa tibi nota non sunt — nihil enim boni nosti —siue sunt, qui apud talis uiros tam impudenter loquare! quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se ciuem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in cliuo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt.

[17] etenim cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, [] consciorum indiciis, sua manu, uoce paene litterarum coacti se urbem inflammare, ciuis trucidare, uastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset? ad sepulturam corpus uitrici sui negat a me datum, hoc uero ne P. quidem Clodius dixit umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te omnibus uitiis iam esse superatum.

[18] Qui autem tibi uenit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? an uerebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum euadere, nisi accessisset etiam disciplina? tam autem eras excors ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime disiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. uitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare, ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea, animaduersio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se, eos apud quos dicit uituperari.

[19] Iam illud cuius est, non dico audaciae — cupit enim se audacem —, sed, quod minime uolt, stultitiae, qua uincit omnis, cliui Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra uersentur armati, cum in hac cella Concordiae — di immortales! — in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem uiximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis ciuis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam rerum repugnantiam non uide[a]s. nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria?

[20] at etiam quodam loco facetus esse uoluisti. quam id te, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. 'cedant arma togae.' quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga, quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec uero tibi de uersibus plura respondebo: tantum dicam breuiter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse ut meae uigiliae meaeque litterae et iuuentuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora uideamus.

[21] Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro spectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem ego fauisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne fauere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae ciuitatis me unum tristem esse oportebat?

[22] quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta — quid enim attinebat noua lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta? — quaesitum est tamen, quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inuentus qui diceres?

[23] Quod uero dicere ausus es idque multis uerbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum ciuile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo ciui, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione auocarem. in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. postea uero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.



A wooden desk with a modern white table lamp, a small glass vase with purple flowers, a closed laptop, a notebook, and a pen.

Driven by curiosity and built on purpose, this is where bold thinking meets thoughtful execution. Let’s create something meaningful together.

SHOP NOW